monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 137

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 137
Quia ut a vento ignis incendium excitatur, sic et isti per sacramentum hoc ut in superno amore ardeant, imbuuntur. Sed alii in corpore pallidi et in anima tenebrosi videntur, quia tepidi in fide, firmam fidem ad idem sacramentum non habent, sed duri sunt sapientiam intelligere, veluti puer cuius opera in stultitia sunt. Nam foris in auditu auris audiunt, et in tarditate cordis sui ea quae ipsis de ipso sacramento dicuntur non sapiunt, ita quod illa libenter in fide perfecte comprehenderent, sed tamen prae dubietate quae in ipsis est non possunt intueri, quanta sanctitas in illo sit.